NOMEN Proprium

NOMEN Proprium
NOMEN Proprium
apud Romanos, liberâ Republicâ, non aliud quam Praenomen erat, ut supra vidimus: Hoc fratres coguatique a se invicem discernebantur, ita; M. Tullius Cicero et Q. Tullius Cicero. Sub Imperatoribus vero, Nomen proprium, personas varias a se invicem communiter distinguens, ultimum in locum reici coepit, ut flavius Vespasianus et Flavius Sabinus, fratres apud Suetonium. Quod sequenti inprimis exemplô clarissime ostenditur: Seneca enim Pater, rhetor insignis, cum nominaretur M. annaeus Seneca, filiorum eius trium unus M. Annaus Novatus, alter L. Annaeus Seneca, Philosophus, tertius pater Lucani Poetae, L. Annaeus mela, dictus est: Quae ultima corum nomina ita illis peculiaria erant, ut non saltem reliqua communia haberent, sed etiam Seneca Pater saepius tum sibi, tum filiis, non nisi ultimum horum Nominum tribueret, ut ex inscriptione libri Controv. elucescit: Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem. Maximus quoque natu horum Novatus, cum a Iunio Gallione adoptatus esset, Iunius Annaeus Gallio frater Senecae, paud Euseb. vocatus reperitur; Seneca tamen frater eius in Ep. et alibi, ipsum non nisi ultimô trium horum nomine, quod ipsi proprium erat, compellat; quemadmodum et a Luca Euang. in Actis Apost. c. 18. v, 12. simpliciter Gallion appellatur. Hinc porro factum, ut non nisi ultimum Nomen Viris dignitate eminentissimis, primis Ecclesiae temporibus, utpote illos satis ab aliis quibuscumque discriminans, dari soleret. Proin S. Hieronum. Praef. Commentar. in ad Galatas, de Victorino, celebri illo romano, disserens, C. Marium Victorinum, quidem appellatum esse notat, ipse tamen tract. de Scriptorib. Eccl. c. 101. ut et Augustin. confess. l. 8. c. 2. non aliter eum quam victorinum apelat. Sic, quamvis S. Paulinus, Episcopus Nolanus, vocaretur Pontius Meropius Paulinus, hôc ultimô tamen solô ab Augustino aliisque, utpote ei propriô, insignitur. Ruffinus quoque perpetuo a S. Hieronymo, S. Augustino et S. Paulino vocatur, qui alias Tyrannius Ruffinus dictus est. Similiter Tyro Prosper, Caius Coeionius Rufinus Volusianus, Romae Praefectus, Anicius Boetius, non nisi Prosperi, Volusiani, Boetii nomine, apud Auctores veniunt. Excipiuntur tamen, annotante Sirmondô ad Sidonium Apoll. tres sequentes: Palladius Rutilius Taurus Aemilianus, Macrobius Ambrosius Aurelius Theodosius, Cassiodorus Senator, qui Palladii, Macrobii ac Cassiodori nominibus solum celebres sunt: Nisi dicas, ordinem hunc praeposterum negligentiae illorum tribuendum esse, qui, non observatô discrimine liberae Reip. et Monarchici Regiminis, unum solum Auctorem horum nominum in titulis operum adponere volentes, primi, locôultimi ac proprii Nominis, mentionem fecerunt. Idem Sirmondus observat, cum apud Veteres Nomini proprio perpetuo Cognomen, seu Nomen familiae iungi mos esset, sequenti aevô non Nomen tantum proprium, sed etiam reliqua, quibus aliquis insignis erat, in singulis variâsse, exceptô forte Nomine, quod uniex Maioribus celebrioribus proprium erat. Ita Symmachi Oratoris fil. nomine Flavii, patrui sui, et nomine Memmii, sui avunculi, assumptô, vocari voluit Q. Flavius Memmius Symmachus: S. quoque Fulgentius, Patris nomine Claudius, et avi Gordianus appellari amans, nominatus est Fabius Claudius Gordianus Fulgentius: quô factum, ut non raro antiquarum familiarum vestigia perierint etc.
Vide Auctorem retro laudatum, uti de nominibus propriis, animalibus variis indisolitis, hîc passim, inprimis, ubi de Canibus, Equis, Piscibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • nomen proprium — См. nomen actionis …   Пятиязычный словарь лингвистических терминов

  • Nomen proprium — мн. nomina propria (лат.) См. имя собственное …   Справочник по этимологии и исторической лексикологии

  • Nomen proprium — Eigenname * * * No|men prọ|p|ri|um, das; , Nomina propria (Sprachwiss.): Eigenname. * * * No|men prọ|pri|um, das; , Nomina propria (Sprachw.): Eigenname …   Universal-Lexikon

  • Nomen proprium — No|men pro|pri|um* das; , Nomina propria <zu lat. proprius »eigen(tümlich)«> Eigenname …   Das große Fremdwörterbuch

  • Nomen proprium — No|men pro|p|ri|um, das; , ...mina ...pria <lateinisch> (Eigenname) …   Die deutsche Rechtschreibung

  • NOMEN — inrantibus impositum, perectâ Circumcisione Iudaeis, aliis post lustrationem: Omnibus enim gentibus Nomma sua erant seu vocabula, aliis signa, praeter Atlantes, de quibus Pomp. Mela l. 1. c. 8. Ex his, qui ultra deserta esse memoraxtur, Atlantes… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Proprium — (das n., lat. proprium ‚das Besondere, Eigentümliche‘) steht für: die notwendige Eigenschaft oder Eigentümlichkeit, auch wesentliches Merkmal genannt, in der Philosophie, siehe Prädikabilien das Selbst, das Ich, die Identität, das Selbstgefühl in …   Deutsch Wikipedia

  • Nomen — Hauptwort; Namenwort; Dingwort; Substantiv * * * No|men 〈n.; s, od. mi|na; Gramm.〉 → Lexikon der Sprachlehre 1. 〈i. w. S.〉 deklinierbares Wort (Substantiv, Pronomen …   Universal-Lexikon

  • Nomen — No|men 〈n.; Gen.: s, Pl.: mi|na; Gramm.〉 1. deklinierbare Wortart, Nennwort, z. B. Substantiv, Pronomen, Adjektiv; →a. s. Denominativ 2. Nomen est omen (eigtl.: Nomen et omen) der Name hat (ist) zugleich eine Vorbedeutung, dieser Name sagt alles… …   Lexikalische Deutsches Wörterbuch

  • Nomen [2] — Nomen (lat.), 1) Name (s.d.), Benennung; 2) Nennwort; scheidet sich in N. substantivum, (Hauptwort) u. N. adjectivum (Beiwort); das erstere wieder in N. appellativum (s. Appellativum) u. N. proprium (Eigenname) …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”